monumenta.ch > Plinius > sectio 106

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 28, 106
{XXVII} rursus tali sinistri cinere decocto cum sanguine mustelae perunctos omnibus odio venire; idem fieri oculo decocto. super omnia est, quod extremam fistulam intestini contra ducum ac potestatium iniquitates commonstrant et ad successus petitionum iudiciorumque ac litium eventus, si omnino [tantum] aliquis secum habeat; eiusdem cavernam sinistro lacerto alligatam, si quis mulierem prospiciat, amatorium esse tam praesens, ut ilico sequatur; eiusdem loci pilorum cinerem ex oleo inlitum viris, qui sint probrosae mollitiae, severos, non modo pudicos, mores induere.